monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 36, 3
Item solis est annus, cum ad eadem loca siderum rediit, peractis CCCLXV diebus, et VI horis, id est, quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi diem unum quod Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur. Quartus solaris gyri annus bissextilis est, caeteris tribus uno die prolixior, quo confecto, sol ad cuncta signorum loca eisdem dierum noctiumque quibus ante quadriennium revertitur horis. Annus errantium stellarum est quo illarum quaeque zodiaci ambitum perlustrat, de quo supra diximus. Annus magnus est, cum omnia simul errantia sidera ad sua quaeque loca, quae simul habuere, recurrunt. De quo Iosephus, in primo Antiquitatum libro, cap.